— 99 —
Axioma I.

      Omnes modi, quibus corpus aliquod ab alio afficitur
corpore, ex natura corporis affecti, et simul ex natura
corporis afficientis sequuntur; ita ut unum, idemque
corpus diversimode moveatur pro diversitate naturae
corporum moventium, et contra ut diversa corpora ab
uno, eodem que corpore diversimode moveantur.
Spinoza E 99