— 57 —
      CI. Sed Primi homines hanc monasticam auctoritatem
concubitu certo protulerunt in filios, tanquam
in suas ipsorum partes
, quod Fundamentum Societatis
Oeconomicae Philosophi communi calculo statuunt:
ex qua Philosophiae penu Latini in priscis locutionibus
habent, particeps meus pro eo quod nunc dicitur
meus filius. Atque inde in leg. xii. Tabb. illud caput
influxit: Uti paterfamilias super pecunia tutelave Rei
suae
legassit ita jus esto
; ubi filjfamilias veniunt appellatione
Rei suae: unde porro suitatis jura profluxere.
      CII. Hinc Auctoritas Oeconomica, seu Familiaris orta
est, qua Patres in familia summi: libertas filiorum
stat in arbitrio parentum; unde patrifamilias distrahendi
filj jus fuit; in acquisitionibus filj sunt, ut scite Aristoteles
appellat, animata Instrumenta parentum: unde
peculj jus derivatum; parentes habent tutelam filiorum
tanquam rei suae, quam aliis testamento legare, mandare
possunt.
      CIII. Solitaria Auctoritate in Familiarem prolata,
cujusque suum, seu dominium suarum cujusque rerum
prolatum est in Pecuniam; nam vetustissima artium pecuaria;
quae etiam viventis patrimonium a patre, defuncti
hereditas ab hero dicta est: et ex libertate singulorum
Familia orta dicta a Famulis, seu Clientibus, qui
agrorum cultura rem faciebant familiarem: estque utilitatum
domesticarum communio
: quam communionem
qui habent dicti Liberi, ut differrent a nexis, quos
superius diximus: et ex singulorum Tutelis Patria
potestas
facta est, quantum est jus filios coërcendi,
— 58 —
quo pater familiam tueatur; unde Patribus jus ortum
vitae et necis in filios.
Vico Univ20 57-58