— 57 —
XXXII.
Quomodo etiam motus
proprie sumptus, qui
in quoque corpore
unicus est, pro pluribus
sumi possit.

      Ac praeterea ille unicus cujusque corporis motus,
qui ei proprius est, instar plurium potest considerari:
ut, cum in rotis curruum duos diversos distinguimus,
unum scilicet circularem circa ipsarum axem, et alium
rectum secundum longitudinem viae per quam feruntur.
— 58 —
Sed quod ideo tales motus non sint revera distincti,
patet ex eo, quod unumquodque punctum corporis
quod movetur, unam tantum aliquam lineam
describat. Nec refert, quod ista linea saepe sit valde
contorta, et ideo a pluribus diversis motibus genita
videatur: quia possumus imaginari, eodem modo
quamcunque lineam, etiam rectam, quae

omnium simplicissima est, ex infinitis diversis
motibus ortam esse. Ut si linea AB
feratur versus CD, et eodem tempore
punctum A feratur versus B, linea recta
AD, quam hoc punctum A describet,
non minus pendebit a duobus motibus rectis, ab A in
B et ab AB in CD, quam linea curva, quae a quovis
rotae puncto describitur, pendet a motu recto et circulari.
Ac proinde, quamvis saepe utile sit unum motum
in plures partes hoc pacto distinguere, ad faciliorem
ejus perceptionem, absolute tamen loquendo, unus
tantum in unoquoque corpore est numerandus.
Descartes PPh 57-58