— 57 —
XXXI.
Quomodo in eodem corpore
innumeri diversi
motus esse possint.

      Etsi autem unumquodque corpus habeat tantum
unum motum sibi proprium, quoniam ab unis tantum
corporibus sibi contiguis et quiescentibus recedere
intelligitur, participare tamen etiam potest ex aliis
innumeris, si nempe sit pars aliorum corporum alios
motus habentium. Ut, si quis ambulans in navi horologium
in pera gestet, ejus horologii rotulae unico tantum
motu sibi proprio movebuntur, sed participabunt
etiam ex alio, quatenus, adjunctae homini ambulanti,
unam cum illo materiae partem component, et ex alio
quatenus erunt adjunctae navigio in mari fluctuanti,
et ex alio quatenus adjunctae ipsi mari, et denique alio
quatenus adjunctae ipsi terrae, si quidem tota terra moveatur.
Omnesque hi motus revera erunt in rotulis
istis; sed quia non facile tam multi simul intelligi, nec
etiam omnes agnosci possunt, sufficiet unicum illum,
qui proprius est cujusque corporis, in ipso considerare.
Descartes PPh 57