— 57 —
At Zenonii eam puncti definitionem
rei existimant, quantum
sit punctum instar ad quod
de indivisibili extensionis motusque
virtute mens humana
cogitare possit. Quare falso illud
— 58 —
vulgo putant, Geometriam
suum subjectum a materia depurare,
seu, ut vulgo Scholae
loquuntur, abstrahere. Nam Zenonii
nullam scientiam geometria
exactius materiam tractare
existimabant; nempe materiam,
quam ei meram suppeteret metaphysica,
hoc est extensionis
virtutem. [>]
Vico Ant 57-58