— 502 §19 —
19. Quodsi animam appellare libet, quicquid perceptionem
et appetitum habet in sensu generali, quem modo explicavimus;
omnes substantiae simplices aut monades creatae
— 503 §19 —
appellari possent animae. Enimvero cum apperceptio aliquid
amplius importet quam simplicem quandam perceptionem,
consultius est, ut nomen generale monadum et entelechiarum
sufficiat substantiis simplicibus, qui simplici perceptione gaudent,
et animae appellentur tantummodo istae, quarum perceptio
est magis distincta et cum memoria coniuncta.
Leibniz Mon 502-503 §19