— 57 —
Quemadmodum Arithmeticus
ex Metaphysica desumpsit virtutem
numeri, nempe unum,
quae quia virtus est numeri, non
est numerus: et quemadmodum
unum, quod non est numerus,
numerum gignit; ita punctum,
quod non est extensum, parit
extensionem. Cum enim Geometra
punctum definit id esse,
cujus nulla pars est, ea definitio
nominis est; quia nulla substernitur
res, quae partes non
habeat, et tamen mente, vel
stylo designes. Quemadmodum
unius definitio apud Arithmeticum
nominis quoque est; quia
ii praestituunt unum multiplicabile,
quod re ipsa unum non
est. [>]
Vico Ant 57