— 414 —
      Quarto, concipiendum est, vim motricem sive ipsos
nervos originem suam ducere a cerebro, in quo phantasia
est, a qua illi diversimode moventur, ut sensus
communis a sensu externo, sive ut totus calamus a
parte sui inferiore. Quod exemplum etiam ostendit,
— 415 —
quomodo phantasia possit esse causa multorum motuum
in nervis, quorum tamen imagines non habeat
in se expressas, sed alias quasdam, ex quibus isti motus
consequi possint: neque enim totus calamus movetur,
ut pars ejus inferior; quinimo, secundum majorem sui
partem, plane diverso et contrario motu videtur incedere.
Atque ex his intelligere licet, quomodo fieri
possint omnes aliorum animalium motus, quamvis in
illis nulla prorsus rerum cognitio, sed phantasia tantum
pure corporea admittatur; item etiam, quomodo
fiant in nobis ipsis omnes operationes illae, quas peragimus
absque ullo ministerio rationis.
Descartes Reg 414-415