— 56 —
Nam per solum intellectum percipio tantum
ideas de quibus judicium ferre possum, nec ullus
error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur;
quamvis enim innumerae fortasse res existant, quarum
ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis
privatus, sed nagative tantum destitutus, sum dicendus,
quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem
Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi
facultatem dare debuisse; atque quantumvis peritum
artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum
in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere
debuisse, quas in aliquibus ponere potest. Nec vero
etiam queri possum, quod non satis amplam et perfectam
voluntatem, sive arbitrii libertatem, a Deo acceperim;
nam sane nullis illam limitibus circumscribi
experior. Et quod valde notandum mihi videtur, nulla
— 57 —
alia in me sunt tam perfecta aut tanta, quin intelligam
perfectiora sive majora adhuc esse posse. Nam si,
exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim
agnosco perexiguam illam et valde finitam in me
esse, simulque alterius cujusdam multo majoris, imo
maximae atque infinitae, ideam formo, illamque ex hoc
ipso quod ejus ideam formare possim, ad Dei naturam
pertinere percipio. Eadem ratione, si facultatem recordandi
vel imaginandi, vel quaslibet alias examinem,
nullam plane invenio, quam non in me tenuem et circumscriptam,
in Deo immensam, esse intelligam. Sola
est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me
experior, ut nullius majoris ideam apprehendam; adeo
ut illa praecipue sit, ratione cujus imaginem quandam
et similitudinem Dei me referre intelligo.
Descartes Med 56-57