— 327 —
      Par. VIII. Quod primo necesse sit, urbem unam, aut plures
condere, et munire, nemo dubitare potest. Sed illa praecipue munienda
est, quae totius imperii est caput, et praeterea illae, quae in
limitibus imperii sunt. Illa enim, quae totius imperii caput est,
jusque summum habet, omnibus potentior esse debet. Caeterum
in hoc imperio superfluum omnino est, ut incolae omnes in familias
dividantur.
      Par. IX. Ad militiam quod attinet, quoniam in hoc imperio
non inter omnes, sed tantum inter Patricios aequalitas quaerenda
est, et praecipue Patriciorum potentia major est, quam plebis,
certum est, ad leges, seu jura fundamentalia hujus imperii non
pertinere, ut militia ex nullis aliis, quam ex subditis, formetur. Sed
hoc apprime necesse est, ut nullus in Patriciorum numerum recipiatur,
nisi qui artem militarem recte noverit. Subditos autem extra
militiam esse, ut quidam volunt, inscitia sane est. Nam praeterquam
quod militiae stipendium, quod subditis solvitur, in ipso regno
manet, cum contra id, quod militi extraneo solvitur, omne pereat
accedit, quod maximum imperii robur debilitaretur. Nam certum
est, illos singulari animi virtute certare, qui pro aris, et focis certant.
Unde etiam apparet, illos etiam non minus errare, qui belli
duces, tribunos, centuriones etc. ex solis Patriciis eligendos statuunt.
Nam qua virtute ii milites certabunt, quibus omnis gloriae, et honores
adipiscendi spes adimitur. Verum contra legem stabilire, ne Patriciis
militem extraneum liceat conducere, quando res postulat, vel
ad sui defensionem, et seditiones coercendas, vel ob alias quascunque
causas, praeterquam quod inconsultum est, repugnaret etiam
summo Patriciorum juri, de quo vide Art. 3.4. et 5. huj. Cap. Caeterum
unius exercitus, vel totius militiae dux in bello tantummodo, et
ex solis Patriciis eligendus, qui annum ad summum imperium habeat
— 328 —
nec continuari in imperio, nec postea eligi possit; quod jus cum in
Monarchico, tum maxime in hoc imperio necessarium est. [>]
Spinoza TP 327-328