— 58 —
XXXVI. Differentia.

      Differentia distinguitur vulgo in communem, qua aliquis
differt ab alio vel a se ipso accidente separabili, sicut
est differentia inter stantem et sedentem; propria,
qua differt ab alio accidente inseparabili, sicut luscus a
bene oculato, caecus a vidente, simus ab aquilino; propriissima,
qua aliquid differt ab alio essentialiter, ut genus
a genere, species a specie per differentiam propriam.
      Differentiarum aliae sunt essentiales, quae sunt pars
definitionis rei; aliae sunt accidentales, et istae si sunt propriae,
sunt pars descriptionis rei. Rursum differentiarum
aliae quaedam faciunt aliud, id est significant diversitatem
— 59 —
substantive; aliae faciunt alium seu alterum, id est
significant diversitatem adiective. Iuxta primum modum
dicimus aliud est bos, aliud est homo, male diceremus
alius; secundo modo alius est Socrates, alius est Plato,
ubi male diceremus aliud. Quin imo alius dicitur etiam
idem a se ipso, ut ‘hospes alius mihi nunc atque ante videris.’
      Quaedam item differentiarum sunt divisivae generum
tantum, ut tripes et quadrupes, videns non videns, volatile
reptile sunt divisivae differentiae generis animalis, et
quia sunt accidentales, non sunt constitutivae specierum.
Aliae etiam sunt specierum constitutivae, sicut rationale
et irrationale dividunt animal et constituunt certas species,
ubi nota rationale etiam secundum se non minus significare
accidens, quam risibile. Significat enim potentiam
ad ratiocinandum, sed virtute positionis significat
substantialem differentiam, non tam (inquam) significat,
quam adsignificat. Rationale enim, ut significat potentiam
et qualitative, non est differentia essentialis, sed ut significat
formale illud et primum illius potentiae subiectum,
quod tali qualitate denominatur, non compositum, sed ut
simplex natura, habet vim ad referendum differentiam essentialem.
Similiter irrationale, ut sumitur negative vel
privative, non est differentia distincta essentialiter a rationali,
sed est accidens; ut vero distinguitur contra rationale,
significat positive, ut in bove ipsam bovinitatem, in
asino asinitatem, id est essentiam illam et naturam quae
facit bovem esse bovem, differentem ab illa natura et contrapositam
illi naturae quae facit hominem esse hominem,
quam per rationale magis indicamus quam significamus,
— 60 —
quia substantia rerum est incognoscibilis et innominabilis.
Idem de omnibus essentialibus differentiis est iudicium,
quia omnium nomina semper accidens significant, sed adsignificant
substantiam.
Bruno Sum 58-59-60