— 414 —
      Tertio, concipiendum est, sensum communem fungi
etiam vice sigilli ad easdem figuras vel ideas, a sensibus
externis puras et sine corpore venientes, in phantasia
vel imaginatione veluti in cera formandas; atque hanc
phantasiam esse veram partem corporis, et tantae magnitudinis,
ut diversae ejus portiones plures figuras
ad invicem distinctas induere possint, illasque diutius
soleant retinere: tuncque eadem est quae memoria
appellatur.
Descartes Reg 414