— 56 —
      Deinde, ad me propius accedens, et qualesnam sint
errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me
arguunt) investigans, adverto illos a duabus causis simul
concurrentibus dependere, nempe a facultate
cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi,
sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu et simul
a voluntate.
Descartes Med 56