— 108 —
ARTIC. XIV.

      Natura fortuitum nihil esse potest.
RATIO.

      Quidquid sane natura facit, intendit, intendebatque
facere, undique certas determinatasque habet causas,
certum determinatumque finem; quod autem fortuitum
dicitur, absolute a fortuna non est, sed ad hunc vel illum,
cuius est incertus, insperatus, inexpectatusque
eventus. Sed pro ampliore quaesiti resolutione notandum,
naturam agere omnia, et non unum sine alia: omnia
item unam esse substantiam, quae non fit, sed est.
Cui sane enti innumerae adveniunt dispositiones, quarum
hae quidem sunt finis, illae vero ad finem. Porro
cum non sint ipsa rerum substantia, et id quod est,
nihil est ita finis, ut ad aliud non tendat, vicissimque
— 109 —
ad omnia tendant omnia, diversorumque respectu, et finis
sunt et ad finem, et contra finem. Distinguentibus
igitur naturam, in eam ex qua fit omne, et eam quae
facit omne: et quatenus ipsa est omnia, ut actus potensque
formare et omnia possibilitate et potens
omnia fieri: apparebit quemadmodum in iis qui dicuntur
agere propter finem, natura agit propter finem,
et in agentibus finem, natura agit finem: et in
iis quae sunt ad finem, natura est ad finem, in iis quae
sunt finis, natura est finis. In iis quae a certo remota
sunt fine, natura a certo fine remota est. [>]
Bruno Acr 108-109