— 98 —
Lemma III.

Corpus motum, vel quiescens ad motum, vel quietem determinari
debuit ab alio corpore, quod etiam ad motum, vel quietem
determinatum fuit ab alio, et illud iterum ab alio, et sic in infinitum
.
Demonstratio.

      Corpora (per Defin. 1. hujus) res singulares sunt, quae (per
Lemma I.
) ratione motus, et quietis ab invicem distinguuntur;
adeoque (per Prop. 28. p. 1.) unumquodque ad motum, vel quietem
necessario determinari debuit ab alia re singulari, nempe (per
Prop. 6. hujus
) ab alio corpore, quod (per Axiom. 1.) etiam vel
movetur, vel quiescit. At hoc etiam (per eandem rationem) moveri,
vel quiescere non potuit, nisi ab alio ad motum, vel quietem
determinatum fuisset, et hoc iterum (per eandem rationem) ab alio,
et sic in infinitum. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur corpus motum tamdiu moveri, donec ab alio
corpore ad quiescendum determinetur; et corpus quiescens tamdiu
etiam quiescere, donec ab alio ad motum determinetur. Quod
etiam per se notum est. Nam, cum suppono, corpus ex. gr. A
quiescere, nec ad alia corpora mota attendo, nihil de corpore A
dicere potero, nisi quod quiescat. Quod si postea contingat, ut corpus
A moveatur, id sane evenire non potuit ex eo, quod quiescebat;
ex eo enim nil aliud sequi poterat, quam ut corpus A quiesceret.
— 99 —
Si contra supponatur A moveri, quotiescunque ad A tantum
attendimus, nihil de eodem affirmare poterimus, nisi quod
moveatur. Quod si postea contingat, ut A quiescat, id sane evenire
etiam non potuit ex motu, quem habebat; ex motu enim nihil
aliud sequi poterat, quam ut a moveretur: contingit itaque
a re, quae non erat in A, nempe a causa externa, a qua
<corpus motum A> ad quiescendum determinatum fuit.
Spinoza E 98-99