— 56 —
      Per veras autem Conditiones Creditores cum debitoribus,
qui aut inficiarentur debitum, aut cessarent,
obtorto collo tractis suam condibant, seu simul ibant
domum, ut ibi operis suis nervo nexi debita exsolverent;
si autem creditores non poterant cum debitore,
tunc vel cum re sibi debita, et si ejus copia neque erat,
cum debitoris re alia, qua sibi satisfacerent, condibant
domum. Fides autem dicebatur nervus, quae nunc
quoque tertiae inflexionis citharae chordam significat:
unde mansere locutiones, implorare fidem pro implorare
potentiam
; recipere in fidem pro recipere sub imperium,
recipere in potestatem
. Conditiones postea dictae Condictiones
a solenni denunciatione diei, qua debitori solvendum,
aut in judicio sistendum esset. Denunciare
— 57 —
enim Prisci dicebant Condicere: quod ex jure minorum
gentium
, hoc est post Civitates fundatas originem habuit,
ut nos infra haec perstrictim enumerata latius
ostendemus.
Vico Univ20 56-57