— 56 —
XXX.
Cur ex duobus corporibus
contiguis quae
separantur ab invicem,
unum potius
quam aliud moveri
dicatur.

      Hujusque rei praecipua ratio est, quod motus intelligatur
esse totius corporis quod movetur, nec possit
ita intelligi esse totius terrae, ob translationem quarundam
ejus partium ex vicinia minorum corporum quibus
contiguae sunt: quoniam saepe plures ejusmodi
translationes, sibi mutuo contrarias, in ipsa licet advertere.

Ut si corpus EFGH sit
terra, et supra ipsam eodem tempore
corpus AB transferatur ab E
versus F, ac CD ab H versus G,
quamvis hoc ipso partes terrae
corpori AB contiguae a B versus A
transferantur, neque minor vel
alterius naturae actio in iis esse debeat, ad illam
translationem, quam in corpore AB: non ideo intelligimus
terram moveri a B versus A, sive ab Occidente
versus Orientem, quia pari ratione ob id quod
ejus partes corpori CD contiguae transferantur a C
versus D, intelligendum esset eam etiam in aliam partem
— 57 —
moveri, nempe ab Oriente in Occidentem; quae
duo inter se pugnant. Ita ergo, ne nimium a communi
usu loguendi recedamus, non hic dicemus terram moveri,
sed sola corpora AB et CD; atque ita de reliquis.
Sed interim recordabimur, id omne quod reale est ac
positivum in corporibus quae moventur, propter quod
moveri dicuntur, reperiri etiam in aliis ipsorum contiguis,
quae tamen ut quiescentia tantum spectantur.
Descartes PPh 56-57