— 56 —
Sed hoc a communi
loquendi usu nimium abhorreret: cum enim
assueti simus stare in terra, eamque ut quiescentem
considerare, quamvis aliquas ejus partes, aliis minoribus
corporibus contiguas, ab eorum vicinia transferri
videamus, non tamen ipsam ideo moveri putamus.
Descartes PPh 56