— 56 —
Quisque autem novit Geometras
suas syntheticas methodos
a puncto ordiri; et protinus ad
infinitae rei contemplationem
progredi crebris illis postulatis
suis, ut lineas in immensum
producere sibi liceat. Si quis
autem quaerat, qua via id verum,
aut ea veri species ex metaphysica
in geometriam derivata;
nulla sane, quam per malignum
aditum puncti. Nam
Geometria ex Metaphysica virtutem
extendendi desumpsit;
quae quia virtus est extensi, prior
— 57 —
extenso est, scilicet inextensa.
Vico Ant 56-57