— 56 —
Principio
enim nullum est dubium quin
Geometria, uti et Arithmetica
supra reliquas omnes scientias,
quas subalternas appellant, aut
maxime verae sint, aut certe
eximiam veri speciem praeseferant:
et vicissim illud adprime
verum, quod Metaphysica sit
omnis veri fons, et unde in
alias scientias omnes derivatur.
Vico Ant 56