— 413 —
      Secundo, concipiendum est, dum sensus externus
— 414 —
movetur ab objecto, figuram quam recipit deferri ad
aliam quamdam corporis partem, quae vocatur sensus
communis, eodem instanti et absque ullius entis reali
transitu ab uno ad aliud: plane eodem modo, quo
nunc, dum scribo, intelligo eodem instanti quo singuli
characteres in charta exprimuntur, non tantum inferiorem
calami partem moveri, sed nullum in hac vel
minimum motum esse posse, quin simul etiam in toto
calamo recipiatur; atque illas omnes motuum diversitates
etiam a superiori ejus parte in aëre designari,
etiamsi nihil reale ab uno extremo ad aliud transmigrare
concipiam. Quis enim putet minorem esse connexionem
inter partes corporis humani, quam inter
illas calami, et quid simplicius excogitari potest ad hoc
exprimendum?
Descartes Reg 413-414