— 55 —
      Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim,
sed omnem rerum universitatem esse spectandam,
quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus;
quod enim forte non immerito, si solum esset, valde
— 56 —
imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem
partis est perfectissimum; et quamvis, ex quo de omnibus
volui dubitare, nihil adhuc praeter me et Deum
existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo immensam
Dei potentiam animadverti, negare quin
multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint,
adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam.
Descartes Med 55-56