— 326 —
      Par. V. Apparet itaque hujus imperii conditionem optimam fore,
si ita institutum fuerit, ut ad absolutum maxime accedat, hoc est,
ut multitudo, quantum fieri potest, minus timemda sit, nullamque
libertatem obtineat, nisi quae ex ipsius imperii constitutione
ipsi necessario tribui debet, quaeque adeo non tam multitudinis,
quam totius imperii jus sit, quod soli Optimates ut suum vindicant,
conservantque; hoc enim modo praxis cum theoria maxime conveniet,
ut ex Art. praeced. patet, et per se etiam manifestum est:
nam dubitare non possumus, imperium eo minus penes Patricios
esse, quo plura sibi plebs jura vindicat, qualia solent in inferiori
Germania opificum Collegia, Gilden vulgo dicta, habere.
      Par. VI. Neque hinc, quod scilicet imperium in Concilium absolute
delatum est, ullum ab eodem infensi servitii periculum plebi
metuendum. Nam Concilii adeo magni voluntas non tam a
libidine, quam a ratione determinari potest; quippe homines ex
malo affectu diverse trahuntur, nec una veluti mente duci possunt,
nisi quatenus honesta appetunt, vel saltem quae speciem honesti
habent
      Par. VII. In determinandis igitur imperii Aristocratici fundamentis
apprime observamdum est, ut eadem sola voluntate, et potentia
supremi ejusdem Concilii nitantur, ita ut ipsum Concilium,
quantum fieri potest, sui juris sit, nullumque a multitudine periculum
habeat. Ad haec fundamenta, quae scilicet sola supremi
Concilii voluntate, et potentia nitantur, determimandum, fundamenta
pacis, quae imperii Monarchici propria, et ab hoc imperio
aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fundamenta
imperio Aristocratico idonea substituerimus, et reliqua, ut jam
jacta sunt, reliquerimus, omnes absque dubio seditiomum causae
sublatae erunt, vel saltem hoc imperium non minus securum, quam
Monarchicum, sed contra eo magis securum, et ipsius conditio eo
melior erit, quo magis quam Monarchicum absque pacis, et libertatis
detrimento ( vid. Art. 3. et 6. hujus Cap. ) ad absolutum
— 327 —

accedit; nam quo jus summae potestatis majus est, eo imperii
forma cum rationis dictamine magis convenit ( per Art. 5.
Cap. 3.
), et consequenter paci, et libertati conservandae aptior
est. Percurramus igitur, quae Cap. 6. Art. 9. diximus, ut illa,
quae ab hoc aliena sunt, rejiciamus, et quae ei congrua sunt,
videamus.
Spinoza TP 326-327