— 57 —
XXXV. Diversum.

      Diversum est nomen significans distinctionem primarie
dictam, qualem intelligimus esse inter genera et genera,
et ea quae nullam habent communicationem, quod
sane in omnibus his quae distinguuntur communissimum
— 58 —
est. Differentia enim, discrepantia, alia, contraria, seposita,
seiuncta, distincta, divisa et synonyma istorum omnia
sunt sub genere diversi, non vicissim; quia distincta dicuntur
ea quae possunt simul esse vel intelligi confusa,
divisa quae unita, discrepantia quae possunt concordare,
differentia quae possunt esse idem. Unde differentia intelliguntur
in eodem genere, discrepantia etiam in eadem
compositione vel circa eandem materiam; diversa vero
dicuntur etiam quae nullatenus concurrunt, conveniunt,
consentiunt (unde Aristoteles generalissima inter se appellat
diversa, species in unoquoque genere differentes, principia
in principiatis, elementa in elementatis distincta); cognoscentia
seu opinantia diversa circa idem obiectum, dissentanea
contraria appetentia circa idem appetibile, vel
contrarii appetitus circa idem propositum bonum vel malum,
proprie appellantur discordantia, quasi diversi cordis.
Bruno Sum 57-58