— 107 —
ARTIC. XIII.

      Nunquam natura errat: sique interdum monstra non
produceret, erraret.
— 108 —
RATIO.

      Non errat qui facit quantum et quale in se est, qui
praestat quod melius commodiusque fieri potest, expeditque
magis, et subiectum materiae opus pro subiectae
materiae ratione tractat. Imo sicut intellectus atque
sensus se habet ad obiectum suum, quod si melius
aliterque respiciat quam ipsum sit, errat: ita et
natura ad proprium subiectum, in quod si aliter agat,
quam ipsum aptum natumque sit pati, errat: neque
igitur in universali, neque in particulari error est.
Bruno Acr 107-108