— 413 —
      Atque haec omnia ita concipere multum juvat, cum
nihil facilius sub sensum cadat quam figura: tangitur
enim et videtur. Nihil autem falsum ex hac suppositione
magis quam ex alia quavis sequi, demonstratur
ex eo, quod tam communis et simplex sit figurae conceptus,
ut involvatur in omni sensibili. Ver. gr., colorem
supponas esse quidquid vis, tamen eumdem extensum
esse non negabis, et per consequens figuratum.
Quid igitur sequetur incommodi, si, caventes ne aliquod
novum ens inutiliter admittamus et temere fingamus,
non negemus quidem de colore quidquid alijs
placuerit, sed tantum abstrahamus ab omni alio, quam
quod habeat figurae naturam, et concipiamus diversitatem,
quae est inter album, coeruleum, rubrum, etc.,
veluti illam quae est inter has aut similes figuras, etc.?

Idemque de omnibus dici potest, cum figurarum infinitam
multitudinem omnibus rerum sensibilium differentijs
exprimendis sufficere sit certum.
Descartes Reg 413