— 55 —
      Dum haec perpendo attentius, occurrit primo non
mihi esse mirandum, si quaedam a Deo fiant quorum rationes
non intelligam; nec de ejus existentia ideo esse
dubitandum, quod forte quaedam alia esse experiar,
quae quare vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo.
Cum enim jam sciam naturam meam esse valde
infirmam et limitatam, Dei autem naturam esse immensam,
incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis
etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas
ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud
causarum genus, quod a fine peti solet, in rebus Physicis
nullum usum habere existimo; non enim absque
temeritate me puto posse investigare fines Dei.
Descartes Med 55