— 97 —
Lemma I.

      Corpora ratione motus, et quietis, celeritatis, et tarditatis,
et non ratione substantiae ab invicem distinguuntur
.
Demonstratio.

      Primam partem hujus per se notam suppono. At, quod ratione
substantiae non distinguantur corpora, patet, tam ex Prop. 5. quam
8. p. 1. Sed clarius ex iis, quae in Schol. Prop. 15. p. 1. dicta sunt.
Spinoza E 97