— 55 —
      Jus autem majorum gentium est Jus privatae violentiae,
quo homines exleges quisque sua manu capiebant,
usu capiebant
, vi tuebantur; suum usum seu possessionem
rapiebant, et sic vi sua reciperabant: unde erant
mancipia res vere manu captae, nexi debitores vere obligati;
verae Mancipationes, Usucapiones, Vindicationes, Usurpationes,
seu Usus sive possessionis raptiones; uti Uxores
— 56 —
Usurariae, quae in possessione erant, non in potestate
virorum, trinoctium usurpabant, hoc est tres perpetuas
noctes usum sui rapiebant viris, ne in eorundem
manum, seu potestatem anni usucapione transirent.
Judicia Duella erant, sive singularia certamina
inter duos aequales, quia tertius non erat Judex
superior, qui controversias vi adempta dirimeret. Vindicationes
per veram manuum consertionem (manus
enim conserere pugnare est) peragebantur: et Vindiciae
erant res vere per vim servatae. Actiones autem
personales erant verae Conditiones; unde pacta,
sed alia significatione postea conditiones mansere
dicta, et maxime illa, quae rem in fortunae
casum dant, et obligationem suspendunt. Cujus rei bellissimum
vestigium extat eo cap. Legis XII. Tabb. de
Judiciis Endo via rem uti paicunt Orato
Uti
in via creditor et debitor pacti sint, jus postulato.
Vico Univ20 55-56