— 55 —
XXVII.
Motum et quietem esse
tantum diversos modos
corporis moti.

      Cum autem hic non agatur de illa actione, quae intelligitur
esse in movente, vel in eo qui motum sistit,
sed de sola translatione, ac translationis absentia, sive
quiete: manifestum est hanc translationem extra corpus
motum esse non posse, atque hoc corpus alio modo
se habere, cum transfertur, et alio, cum non transfertur
sive cum quiescit: adeo ut motus et quies nihil
aliud in eo sint, quam duo diversi modi.
XXVIII.
Motum proprie sumtum
non referri, nisi
ad corpora contigua
ejus quod movetur.

      Addidi praeterea, translationem fieri ex vicinia corporum
contiguorum in viciniam aliorum,
non autem
ex uno loco in alium: quia, ut supra explicui, loci
acceptio varia est, ac pendet a nostra cogitatione: sed
cum per motum intelligimus eam translationem quae
fit ex vicinia corporum contiguorum, quoniam una
tantum corpora eodem temporis momento ejusdem
mobilis contigua esse possunt, non possumus isti mobili
plures motus eodem tempore tribuere, sed unum
tantum.
XXIX.
Nec referri nisi ad ea
corpora contigua,
quae tanquam quiescentia
spectantur.

      Addidi denique, translationem illam fieri ex vicinia,
non quorumlibet corporum contiguorum, sed
eorum duntaxat, quae tanquam quiescentia spectantur.
Ipsa enim translatio est reciproca, nec potest intelligi
corpus AB transferri ex vicinia corporis CD, quin
simul etiam intelligatur corpus CD transferri ex vicinia
corporis AB: ac plane eadem vis et actio requiritur
— 56 —
ex una parte atque ex altera. Quapropter si
omnino propriam, et non ad aliud relatam, naturam
motui tribuere vellemus, cum duo corpora contigua
unum in unam, aliud in aliam partem transferuntur,
sicque a se mutuo separantur, tantundem motus in
uno quam in altero esse diceremus.
Descartes PPh 55-56