— 55 —
De Punctis Metaphysicis,
et Conatibus.

Par. I.

      Enimvero Latinis punctum
et momentum idem
significabant: momentum autem
est res, quae movet: et
cum punctum, tum momentum
iisdem latinis quid indivisibile
dicebatur. An igitur antiqui
Italiae sapientes in placitis
habuerunt, virtutem esse
quandam individuam extensionis,
et motus? et haec doctrina
ab Italia trans mare, uti et aliae
multae in Graeciam trajecta, a
Zenone postea interpolata? Etenim
de hac individua extensionis,
ac motus virtute nulli
rectius quam Stoici sensisse
mihi videntur, qui de
ea per hypothesim puncti metaphysici
— 56 —
disseruere. [>]
Vico Ant 55-56