— 412 —
      Concipiendum est igitur, primo, sensus omnes
externos, in quantum sunt partes corporis, etiamsi
illos applicemus ad objecta per actionem, nempe per
motum localem, proprie tamen sentire per passionem
tantum, eadem ratione qua cera recipit figuram a
sigillo. Neque hoc per analogiam dici putandum est;
sed plane eodem modo concipiendum, figuram externam
corporis sentientis realiter mutari ab objecto,
sicut illa, quae est in superficie cerae, mutatur a sigillo.
Quod non modo admittendum est, cum tangimus aliquod
corpus ut figuratum, vel durum, vel asperum, etc.,
sed etiam cum tactu percipimus calorem, vel frigus, et
similia. Item in alijs sensibus: nempe primum opacum,
quod est in oculo, ita recipere figuram impressam ab
illuminatione varijs coloribus induta; et primam aurium,
— 413 —
narium, et linguae cutem, objecto imperviam, ita
novam quoque figuram mutuari a sono, odore, et sapore.
Descartes Reg 412-413