— 56 —
XXXIV. Idem.

      Idem sicut et unum multifariam dicitur. Vel enim ratione
idem dicitur, sicut ea quorum definitio est una et
synonyma. Dicitur idem subiecto seu re, sicut illa quae
sunt unum vel collective vel compositive vel concurrenter,
et hoc pacto ea, quae sunt etiam genere diversa et essentialiter
— 57 —
differunt, possunt esse idem et unum. Socratem
enim indicantes dicimus haec substantia, hoc animal, hic
unus vel hoc unum, hic philosophus, servus, docens, legatus,
sedens. Omnibus his idem significatur subiectum, quae
sunt nomina diversorum generum ratione differentia, omnia
tamen unum sunt subiective seu re; idem autem re, non
quidem significatione, sed significato.
      Re autem idem dicitur tripliciter. Genere, sicut idem
est corpus animatum et corpus inanimatum sub univocatione
corporis. Idem specie, sicut homo et bos sub animali,
quatenus animal est species quaedam corporis, quatenus
vero animal duabus differentiis descendit hinc ad constitutionem
hominis, inde ad constitutionem bovis, relinquit ea
eadem genere et diversa specie; propriissime vero idem
specie sunt Socrates et Plato. Idem vero numero est illud,
cuius materia una est et suppositum unum vel persona
una, quod individuo est vel signatum, ut hic homo; vel
vagum, ut quidam homo (quando supponit pro uno tantum),
qui est Socrates, licet possit pro pluribus supponere;
circumloquutum seu circumscriptum, ut quidam homo
crispo naso, lippis oculis, crassis labiis etc., Sophronisci
filius; nominatum, ut Socrates, qui pluribus nominibus seu
rationibus idem est numero, id est materia.
Bruno Sum 56-57