— 412 —
      Sed quia jam hoc non licet, mihi sufficiet quam brevissime
potero explicare, quisnam modus concipiendi
illud omne, quod in nobis est ad res cognoscendas,
sit maxime utilis ad meum institutum. Neque credetis,
nisi lubet, rem ita se habere; sed quid impediet quominus
easdem suppositiones sequamini, si appareat
nihil illas ex rerum veritate minuere, sed tantum reddere
omnia longe clariora? Non secus quam in Geometria
quaedam de quantitate supponitis, quibus nulla
ratione demonstrationum vis infirmatur, quamvis saepe
aliter in Physica de ejus natura sentiatis.
Descartes Reg 412