— 54 —
      Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit; non
— 55 —
enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia
cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse
deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur
fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem,
quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua
sibi debita perfectione sit privata. Nam si, quo peritior
est artifex, eo perfectiora opera ab illo proficiscantur,
quid potest a summo illo rerum omnium conditore
factum esse, quod non sit omnibus numeris
absolutum? Nec dubium est quin potuerit Deus me
talem creare, ut nunquam fallerer; nec etiam dubium
est quin velit semper id quod est optimum:
anne ergo melius est me falli quam non falli?
Descartes Med 54-55