— 106 —
ARTIC. XII.

      Locum et tempus necessariae sunt rerum naturalium
caussae et ad nullam positarum quatuor reducibiles:
propterea tamen illas non destitit Aristoteles
contra antiquorum consuetudinem sine ulla ratione
praetermittere.
— 107 —
RATIO.

      Quis a tempore et loco, rerum naturalium productionem
absolverit? quis horum quidpiam citra haec
fieri vel esse dixerit? quis haec non per se causas fateatur,
cum causam facti ut plurimum adducimus
temporis opportunitatem atque loci: defectusque rationem
loci temporisque penuriam? Quis confidat
haec ad aliquod vel plura vulgatarum causarum genus
referre, cum neque pars rei sint, veluti materia
et forma, neque efficientis praecisam rationem habeant:
sed et continentis, adstantis, circumstantis, consistentis,
et conservantis: neque finis sunt rerum magis
quam ad rerum finem, si non a finis ratione longe non
absint. Imo neque exemplar ad formam, quae rei pars
est, reducitur; neque minus finis ad efficientem reducitur,
quam exemplar: et ideo non minus meretur distinctum
causae genus nominari exemplar, quam finis.
Aut igitur ad capita efficientem et materiam cum
Platone causarum numerum reducamus, aut pari ratione
ad pariter causas plures positis progrediamur.
Bruno Acr 106-107