— 325 —
      Par. III. Solent frequentius Patricii cives esse unius urbis, quae
caput totius imperii est, ita ut Civitas, sive Respublica ex eadem
habeat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta, Genuensis,
etc. At Hollandorum Respublica nomen ex integra Provincia
habet, ex quo oritur, ut hujus imperii subditi majori libertate
— 326 —
gaudeant. Jam antequam fundamenta, quibus hoc imperium Aristocraticum
niti debet, determinare possimus, notanda est differentia
inter imperium, quod in unum, et inter id, quod in satis magnum
Concilium transfertur, quae sane permagna est. Nam primo
unius hominis potentia integro imperio sustinendo ( ut Art. 5.
Cap. 6. diximus
) longe impar est, quod sine manifesto aliquo absurdo
de Concilio satis magno enunciare nemo potest: qui enim
Concilium satis magnum esse affirmat, simul negat idem imperio
sustinendo esse impar. Rex igitur Consiliariis omnino indiget,
Concilium autem hujusmodi minime. Deinde Reges mortales
sunt, Concilia contra aeterna: atque adeo imperii potentia, quae
semel in Concilium satis magnum translata est, numquam ad multitudinem
redit, quod in imperio Monarchico locum non habet,
ut Art. 25. Cap. praeced. ostendimus. Tertio Regis imperium vel
ob ejus pueritiam, aegritudinem, senectutem, vel aliis de causis
saepe precarium est; hujusmodi autem Concilii potentia econtra
una, eademque semper manet. Quarto unius hominis voluntas
varia admodum, et inconstans est: et hac de causa imperii Monarchici
omne quidem jus est Regis explicata voluntas ( ut in
Art. 1. Cap. praeced. Diximus
): at non omnis Regis voluntas jus esse
debet, quod de voluntate Concilii satis magni dici nequit. Nam
quandoquidem ipsum Concilium ( ut modo ostendimus ) nullis Consiliariis
indiget, debet necessario omnis ejus explicata voluntas jus
esse. Ac proinde concludimus, imperium, quod in Concilium
satis magnum transfertur, absolutum esse, vel ad absolutum maxime
accedere. Nam si quod imperium absolutum datur, illud revera
est, quod integra multitudo tenet.
      Par. IV. Attamen quatenus hoc imperium Aristocraticum nunquam
( ut modo ostensum ) ad multitudinem redit, nec ulla in eo
multitudini consultatio, sed absolute omnis ejusdem Concilii voluntas
jus est, debet omnino ut absolutum considerari, et consequenter
ejus fundamenta sola ejusdem Concilii voluntate, et judicio
niti debent, non autem multitudinis vigilantia, quandoquidem
ipsa tam a consiliis, quam suffragiis ferendis arcetur. Causa
igitur, cur in praxi imperium absolutum non sit, nulla alia esse potest,
— —
quam quia multitudo imperantibus formidolosa est, quae
propterea aliquam sibi libertatem obtinet, quam, si non expressa
lege, tacite tamem sibi vindicat, obtinetque.
Spinoza TP 325-326