— 56 —
XXXIII. Simul.

      Simul etiam dicitur secundum multitudinem significationum,
quibus condistinguitur a priori et posteriori, licet
non totidem modis. Quaedam enim dicuntur simul, quae
in eodem ordine sunt priora vel posteriora, sicut relativa
secundum rationem formalem, qua referuntur ad invicem,
quae eadem secundum rationem fundamentalem seu materialem
non sunt simul, sed alterum potest esse altero
prius, sicut fundamentum paternitatis natura et tempore
est prius fundamento filiationis. Quaedam dicuntur etiam
secundum prius et posterius, quae non dicuntur simul, sicut
in ordine dignitatis aliquid dicitur prius cum sit dignius,
posterius cum sit indignius, non tamen dicitur simul
si sit aeque dignum; unde patet non semper simul
dici secundum rationem distantiae inter prius et posterius.
E contra quaedam dicuntur esse simul, quae excludunt rationem
prioris et posterioris, sicut quae sunt simul congregatione,
unione, sicut multi homines sunt unus populus
simul. Itaque patet modus, quo simul distinguitur a coordinatione
prioris et posterioris, et distinctum titulum requirit
ab illis.
Bruno Sum 56