— 106 —
ARTIC. XI.

      Astrologiam, Perspectivam, et Harmonicam tutius
naturalis philosophiae partes inquies, quam inter physicam
mathematicamque considerationem medias.
RATIO.

      Si Astronomiam, Perspectivam et Harmonicam
physicae partes fassus esset Aristoteles, nemo illum
naturalem philosophiam perfecisse existimare potuisset.
Atqui cur has inter mathematicam et physicam
medias appellabimus disciplinas, cum inter abstractum
a materia, et cum materia coniunctum, medium
imaginari nequeamus? Nonne et Aristoteli physica
est linea quam Perspectivus accipit? Nonne
physicos numeros Harmonicus? Nonne physicum accipit
circulum, et quandoque lineam et figuram Astrologus,
ubi (sive imaginata sint haec, sive realia,
sive intrinseca, sive extrinseca sphaeris ipsa dicantur)
semper cosmicam materiam respiciunt.
Bruno Acr 106