— 96 —
Propositio XIII.

      Objectum ideae, humanam Mentem constituentis, est Corpus,
sive certus extensionis modus actu existens, et nihil aliud.

Demonstratio.

      Si enim Corpus non esset humanae Mentis objectum, ideae affectionum
Corporis non essent in Deo (per Coroll. Prop. 9. hujus),
quatenus Mentem nostram, sed quatenus alterius rei mentem constitueret,
hoc est (per Coroll. Prop. 11. hujus), ideae affectionum
Corporis non essent in nostra Mente; atqui (per Axiom. 4. hujus)
ideas affectionum corporis habemus. Ergo objectum ideae, humanam
Mentem constituentis, est Corpus, idque (per Prop. 11. hujus)
actu existens. Deinde, si praeter Corpus etiam aliud esset Mentis
objectum, cum nihil (per Prop. 36. p. 1.) existat, ex quo aliquis
effectus non sequatur, deberet (per Prop. 12. hujus) necessario
alicujus ejus effectus idea in Mente nostra dari; atqui (per
Axiom. 5. hujus
) nulla ejus idea datur. Ergo objectum nostrae
Mentis est Corpus existens, et nihil aliud. Q.E.D.
Corollarium.

Hinc sequitur hominem Mente, et Corpore constare, et Corpus
humanum, prout ipsum sentimus, existere.
Scholium.

      Ex his non tantum intelligimus, Mentem humanam unitam esse
Corpori, sed etiam, quid per Mentis, et Corporis unionem intelligendum
sit. Verum ipsam adaequate, sive distincte intelligere nemo
poterit, nisi prius nostri Corporis naturam adaequate cognoscat.
Nam ea, quae hucusque ostendimus, admodum communia sunt,
nec magis ad homines, quam ad reliqua Individua pertinent, quae
omnia, quamvis diversis gradibus, animata tamen sunt. Nam cujuscunque
rei datur necessario in Deo idea, cujus Deus est causa,
eodem modo, ac humani Corporis ideae: atque adeo, quicquid
de idea humani Corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario
dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus, ideas
— 97 —
inter se, ut ipsa objecta, differre, unamque alia praestantiorem esse
plus que realitatis continere, prout objectum unius objecto alterius
praestantius est, plusque realitatis continet; ac propterea ad determinandum,
quid Mens humana reliquis intersit, quid que reliquis
praestet, necesse nobis est, ejus objecti, ut diximus, hoc est, Corporis
humani naturam cognoscere. Eam autem hic explicare necpossum,
nec id ad ea, quae demonstrare volo, necesse est. Hoc
tamen in genere dico, quo Corpus aliquod reliquis aptius est ad
plura simul agendum, vel patiendum, eo ejus Mens reliquis aptior
est ad plura simul percipiendum; et quo unius corporis actiones
magis ab ipso solo pendent, et quo minus alia corpora cum eodem in
agendo concurrunt, eo ejus mens aptior est ad distincte intelligendum.
Atque ex his praestantiam unius mentis prae aliis cognoscere
possumus: deinde causam etiam videre, cur nostri Corporis non,
nisi admodum confusam, habeamus cognitionem, et alia plura,
quae in sequentibus ex his deducam. Qua de causa operae pretium
esse duxi, haec ipsa accuratius explicare, et demonstrare, ad quod
necesse est, pauca de natura corporum praemittere.
Spinoza E 96-97