— 54 —
      XCVIII. Primam vero juris auctoritatem, licet appellare
Monasticam, seu Solitariam, quam homines in solitudine
habent. Solitudinem heic accipio loca aeque celebrata,
— 55 —
ac deserta: modo ibi homo in vita impetitus
legum praesidium implorare non possit, itaut ei eo temporis
articulo resp. nulla sit; quod Cicero sic graviter
explicat, ante ei injusta poena luenda sit, quam justa
repetenda
.
      XCIX. Atque ex hac auctoritate Monastica homo
in solitudine summus est: eaque injustum aggressorem
ob sui praestantioris hominis tutelam, quia aggressori
justitia praestat, jure superioris occidit.
      C. Ex hac Tutela naturae praestantioris natum
est Jus Gentium; quod definire possis Jus violentiae:
et ut in hominis vita Jus omnium primum Tutela
existit, ita in Vita Generis Humani, quae Historia
est, Jus gentium, quod tutela totum constat, primum
omnium ortum habuit.
      Id divido in jus majorum gentium et gentium
minorum. Majores autem Gentes appello ante Civitates
fundatas, et Leges positas; uti Saturnus, Jupiter
Mars, Mercurius, Hercules, aliique, quos Mythologia
enumerat, Majorum Gentium Dj appellantur, quia
Deorum antiquissimi habiti sunt. Minores vero accipio
Gentes post Civitates constitutas, et regna condita,
uti Minorum Gentium Dj dicti sunt a Civitatibus
consecrati, ut Quirinus: cujus divisionis fuit imitatio
quaedam illa Romanorum, qua dicti Patricj majorum
gentium
, qui ex patribus lectis a Romulo, Patricj
minorum gentium
qui ex Patribus per sequentes
Reges conscriptis orti sunt.
Vico Univ20 54-55