— 54 —
      XCV. Verum igitur dicebat Romanis Brennus
Dux Gallorum primam inter mortales legem natam esse
Potentiae; sed aut barbarus ignorabat, aut incivilis,
quod totius rei caput erat, reticuit, a natura praestantiori
dictatam
. Quare Taciti illud, in summa fortuna
id aequius, quod validius
, ita commutandum; in
summa sive praestanti natura Jus esse quod placet potentiori
,
uti Solon Sapientissimus Graeciae,
Vim jusque parili copulans jugo

se magna praestitisse, hoc est sua potentia leges Atheniensibus
dedisse gloriabatur.
      XCVI. At vero Dominium vulgo nunc proprietas
appellatur, quae priscis dicebatur Auctoritas: ut ex
duobus leg. xii. Tabb. capitibus de Usucapione; Usus,
et Auctoritas fundi biennium esto
; hoc est bienni possessione
proprietas fundi acquiratur: Adversus hostem aeterna
auctoritas esto
; hoc est, nunquam hostis possessione
fundi Rom. proprietatem acquirat: et passim in
LL. Rom. Auctores dicti, a quibus dominj caussam
habemus. Voluntas vulgo latinorum auctoritatis vocabulo
significata: quid mihi auctor es, ut faciam? quid
me vis facere. Tutela pupillorum, quae ab hac origine
vi, et potestate definitur, tota auctoritate constat:
quam tutor praesens pupillo praesenti in re praesenti
praestat, eumque tuetur, ne in actu rei circumveniatur.
      XCVII. Atque haec Auctoritas, de qua hactenus
disseruimus, est prima Originaria omnium omnino Jurium
Acquisitio, quam, quia cum hominibus nata est,
possis appellare cognatam, vel nativam.
Vico Univ20 54