— 54 —
XXVI.
Non plus actionis requiri
ad motum quam
ad quietem
.
      Quippe notandum est, magno nos, in hoc, praejudicio
laborare, quod plus actionis ad motum requiri
arbitremur, quam ad quietem. Hocque ideo nobis ab
ineunte aetate persuasimus, quod corpus nostrum soleat
moveri a nostra voluntate, cujus intime conscii sumus,
et quiescere ex hoc solo quod terrae adhaereat per gravitatem,
cujus vim non sentimus. Et quidem quia ista
gravitas, aliaeque plures causae, a nobis non animadversae,
motibus quos in membris nostris ciere volumus
resistunt, efficiuntque ut fatigemur, putamus
majore actione, sive majore vi opus esse ad motum
ciendum, quam ad illum sistendum: sumentes scilicet
actionem pro conatu illo, quo utimur ad membra
nostra et illorum ope alia corpora permovenda. Quod
tamen praejudicium facile exuemus, si consideremus,
non modo conatu nobis opus esse ad movenda corpora
externa, sed saepe etiam ad eorum motus sistendos,
cum a gravitate aliave causa non sistuntur. Ut, exempli
gratia, non majori utimur actione ad navigium in aqua
stagnante quiescens impellendum, quam ad idem, cum
movetur, subito retinendum: vel certe non multo majori;
— 55 —
hinc enim demenda est aquae ab eo sublevatae
gravitas, et ejusdem lentor, a quibus paulatim sisti
posset.
Descartes PPh 54-55