— 53 —
      Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem,
quam certe, ut et reliqua omnia quae in me
— 54 —
sunt, a Deo accepi; cumque ille nolit me fallere, talem
profecto non dedit, ut, dum ea recte utor, possim unquam
errare.
      Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi
viderentur, me igitur errare nunquam posse; nam si
quodcunque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille
mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam
errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantum
cogito, totusque in eum me converto, nullam
erroris aut falsitatis causam deprehendo; sed, postmodum
ad me reversus, experior me tamen innumeris
erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens
animadverto non tantum Dei, sive entis summe perfecti,
realem et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili,
sive ejus quod ab omni perfectione summe abest,
negativam quandam ideam mihi obversari, et me tanquam
medium quid inter Deum et nihil, sive inter
summum ens et non ens ita esse constitutum, ut quatenus
a summo ente sum creatus, nihil quidem in me
sit, per quod fallar aut in errorem inducar, sed quatenus
etiam quodammodo de nihilo, sive de non ente,
participo, hoc est quatenus non sum ipse summum
ens, desuntque mihi quamplurima, non adeo mirum
esse quod fallar. Atque ita certe intelligo errorem, quatenus
error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat,
sed tantummodo esse defectum; nec proinde ad
errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem
a Deo tributa, sed contingere ut errem, ex eo
quod facultas verum judicandi, quam ab illo habeo,
non sit in me infinita.
Descartes Med 53-54