— 324 —
      Par. II. Ponatur itaque pro mediocris imperii magnitudine satis
esse, ut centum optimi viri dentur, in quos summa imperii potestas
delata sit, et quibus consequenter jus competat Collegas Patricios
eligendi, quando eorum aliquis vita excessit. Hi sane omni
modo conabuntur, ut eorum liberi, vel qui iis sanguine proximi
sunt, sibi succedant: unde fiet, ut summa imperii potestas semper
penes eos erit, quos fortuna Patriciis liberos, aut consanguineos
dedit, et quia ex centum hominibus, qui fortunae causa ad
honores ascendunt, vix tres reperiuntur, qui arte, et consilio pollent,
vigentque, fiet ergo, ut imperii potestas non penes centum,
sed penes duos tantummodo, aut tres sit, qui animi virtute pollent,
quique facile omnia ad se trahere, et unusquisque more humanae
cupidinis viam ad Monarchiam sternere poterit: atque adeo, si recte
calculum ineamus, necesse est, ut summa potestas imperii, cujus
magnitudinis ratio centum optimatum ad minimum exigit, in
quinquies mille ad minimum Patricios deferatur. Hac enim ratione
nunquam deerit, quin centum reperiantur animi virtute excellentes,
posito scilicet, quod ex quinquaginta, qui honores ambiunt,
eosque adipiscuntur, unus semper reperiatur optimis non inferior,
praeter alios, qui optimorum virtutes aemulantur, quique propterea
digni etiam sunt, qui regant.
      Par. III. Solent frequentius Patricii cives esse unius urbis, quae
caput totius imperii est, ita ut Civitas, sive Respublica ex eadem
habeat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta, Genuensis,
etc. At Hollandorum Respublica nomen ex integra Provincia
habet, ex quo oritur, ut hujus imperii subditi majori libertate
Spinoza TP 324