— 351 —
      [6] Nova autem instrumenta sciendi alia, et ipsa scientiae sunt, alia artes,
alia mera artis opera, vel naturae. Omnium scientiarum, artiumque
commune instrumentum est, Nova Critica; Geometriae, Analysis; Physicae
haec ipsa Geometria, ejusque Methodus, et nova fortasse Mechanica; Medicinae
Chemica, et ex ea nata Spargirica; Anatomiae Microscopium; Telescopium
Astronomiae; Geographiae denique polaris lapidis urna. In novis autem
— 352 —
adjumentis enumero artes de compluribus rerum argumentis redactas,
optimorum copiam exemplorum, typos literarios, et Universitates studiorum
constitutas. Finis autem hodie omnium studiorum unus spectatur, unus
colitur, unus ab omnibus celebratur, veritas. Quarum rerum omnium, sive
facilitatem, sive utilitatem, dignitatemque spectetis; nostra studiorum ratio
omni procul dubio antiqua rectior esse, meliorque videatur.
Vico Diss 351-352