— 55 —
XXXI. Prius et XXXII. Posterius.

      Prius aliquid dicitur alio aut natura, sicut sol est
prius quam sua lux et suus calor, sicut causa aeterna effectu
coaeterno; aut duratione, sicut bellum Troianum est
prius condita Roma; aut non convertendi consequentia,
quando scilicet e duobus ex unius esse sequitur esse alterius,
non e contra, ut hominem esse prius est quam philosophum
esse, hac ratione, quia si philosophus est, homo
est, non autem si homo est, philosophus est; aut dignitate,
sicut prius est dominus quam servus; aut cognitione, sicut
prius sunt principia prima quam secunda seu mediata; aut
electione, sicut prius defendere parentem quam amicum;
aut positione, sicut peregrinanti ad Indos occidentales prius
occurrit Roma quam Lutetia.
      Totidem modis dicitur posterius, nisi quod unus modus
potest adiici, ut posterius sumatur dupliciter: uno pacto,
ut distinguitur contra prius, et ita suis modis cum eo est
definitum; alio pacto, ut distinguitur contra anterius, et
ita dupliciter consideratur; uno pacto contra anterius secundum
tempus, et sic distinguitur contra prius duratione;
alio pacto anterius secundum differentiam localem, et hoc
pacto habet propriam significationem.
Bruno Sum 55