— 121 —
Nam id in
omni vita unum maxime formidavi: ne ego solus saperem, quae
res plenissima discriminis semper mihi visa est, ne aut deus
fierem, aut stultus. Sed idem obiecerit me satis rebus ipsis
ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subiecerim;
et de iis, tamquam in omnibus versatissimus, iudicia rotundo
ore protulerim. Sed qui id obiicit, quae haec sint iudicia,
quaeso, animadvertat: nempe, ut doctrina alia alii prosit
vel obsit, et qua ratione obesse non possit; quod iudiciorum
genus, nisi qui
horum... nihil egregie, praeter caetera
...et tamen omnia haec mediocriter

studuerit, nemo recte praeterea proferre potest. [>]
Vico NT 121