— 411 —
      Ad primum itaque me convertens, optarem exponere
hoc in loco, quid sit mens hominis, quid corpus,
quo modo hoc ab illa informetur, quaenam sint in toto
composito facultates rebus cognoscendis inservientes,
et quid agant singulae: nisi nimis angustus mihi videretur
ad illa omnia capienda, quae praemittenda sunt,
antequam harum rerum veritas possit omnibus patere.
Cupio enim semper ita scribere, ut nihil asseram ex ijs
quae in controversiam adduci solent, nisi praemiserim
— 412 —
easdem rationes, quae me eo deduxerunt, et quibus
existimo alios etiam posse persuaderi.
Descartes Reg 411-412