— 53 —
      In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me
unquam fallat; in omni enim fallacia vel deceptione
aliquid imperfectionis reperitur; et quamvis posse fallere,
nonnullum esse videatur acuminis aut potentiae
argumentum, proculdubio velle fallere, vel malitiam
vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum
cadit.
Descartes Med 53